19 aprile: san Werner di Oberwesel
Gesta Treverorum continuata, hg. von G. WAITZ, MGH SS XXIV, Hannover 1879, S. 470 (Gesta Boemundi archiepiscopi Treverensis, cap. 10)
Anno Domini 1287, domino Boemundo adhuc in Romana curia existente, puer quidam christianus et mendicus Wernerus nomine, cum apud Wesaliam villam Treverensis dyocesis de celario cuiusdam Iudei cum cophino terrram exportaret, hora quadam, dum facultas se optulit oportuna, inito consilio, perfidi Iudei, christiani nominis inimici, irruerunt in eum, qui diversis plagis innocentem puerum afficientes, membratim laniabant et tandem crudeli morte perimerunt, corpusque exanime et exangue longius a villa in dumis et vepribus absconderunt. Deus autem corpus sui martyris a bestiis et avibus conservans intactum, inventum est a quodam rustico, qui ibi iuxta terram arabat. Et ad hoc spectaculum vicinis convocatis, exortum est murmur in populo, quod impii Iudei hoc facinus perpetrassent; sicut etiam ancilla quedam christiana Iudeis serviens testabatur, que asseruit, se per rimam parietis premissa conspexisse. Quam ob rem homines illius terre longe vel prope positi furore repleti, in miseros Iudeos crudeliter exarserunt, quosdam suffocantes, alios cum uxoribus et parvulis concremantes, alios submergentes ac plures gladio perimentes. Tantum illi qui se in castris et municionibus nobilium recipere poterant ab huiusmodi peste vix tuebantur. Corpusque venerabile martyris translatum est Bacharacum, et statim ibi ad honorem Dei et sui martyris capella construitur opere sumptuoso. Cuius mortem preciosam in conspectu suo Dominus pie creditur multis miraculis declarasse. Ad cuius tumulum spe venie peregrinorum turbe de propinquis et longinquis regionibus catervatim cucurrerunt.
Fonte:
http://www.cinghialecorazzato.info/